- INCERAMENTA
- INCERAMENTANavium, memorantur LIv. l. 28. c. 45. Hetruriae primum populi pro suis quisque facultatibus Consulem adiuturos polliciti --- volaterrani inceramenta navium et frumentum etc. Nempe cerâ piceque oblini naves olim solitae. Unde Iul. Pollux, inter τὰ τῶ Ναυπηγῶν ponit κίςςαν καὶ κηρόν. Et Plin. l. 16. c. 11. Zopissam ait vocari derasam navibus maritimis Picem cum cera; quam mixturam unâ voce κηρὸν dixêre Graeci, uti videre est apud Arrian. Periplo Ponit Eux. et ceram Latini, ut apud Veget. l. 1. c. 7. Colore Veneto cerâ etiam, quâ ungere solent naves, inficitur. Sic Val. Flacc. Argon. l. 1. v. 128.——— tenues subiêre latentia ceraeLumina ——— ——Idem Ibid. v. 480.——— Fissaque fluctuVel pice, vel molli conducere vuinera cerâ.Adhibita autem, ad rimas obturandas. Ovid. Met. l. 11. v. 515.——— sploiataque tegmine ceraeRima patet ———Vide quoque Lucian. Dialogo Charontis et Mercurii. Cuiusmodi proin naves ceratae eidem Ovid. Ep. Oenones, etc. Sed et nonnumquam iis exitialis. Veget. ubi supra c. 14. Ardentes sagittae per balistas in bosticavum navium alveos insiguntur, immctasque cerâ et pice et resinâ tabulas tot fomentis igneum repente succendunt etc. Vide Ioh. Frid. Gronov. Not. ad Liv. d. l. ut et hîc ubi de Cera, pice, item in voce Zacynthus. Italos hodieque verbum urtumque, Incerare et Inceramento, in vernacula, sua retinere constat. Verbum autem incerare, apud Iuv. exstat Sat. 10. l. 4. v. 54.Ergo supervacua haec, aut perniciosa petuntur,Propter quae fas est genua incerare Deorum.Ubinon signisicat, cereris candelis oblatis illinere, ut quidam volunt: sed concepta vota, et in tabulis conscripta Deorum genibus (quae misericordiae sedes habita) cerâ obsignata figere, quod ἐπισφραγίζεςθαι, vocat Philostrat. in Heroicis. Vide Hadr. Turneb. Adversar. l. 1. c. 17. et l. 30. c. 19. Farnab. Notis ad Iuv. d. l. etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.